[137] EPISTOLA XXXVII.

IOANNI DRUSIO

IAC. AUG. THUANUS,

Franekeram.

S. D.

Diu est ex quo nullas ad te dedi, V. Doctiss. quod occupationibus molestis, quae tua humanitas est, facile condonabis. Cum his accipies exemplar primae partis Historiarum nostrarum, quas secunda cura recensuimus. Eas censurae probatissimi & cultissimi ingenii tui subjicio; si forte in his legendis subsecivarum horarum aliquot jacturam facere dignaberis: nam seria tua studia, atque adeo sacras occupationes, cur enim non ita vocem exactissimas tuas in sacris libris explicandis lucubrationes? nolim his nugis interpellari. Veritatem in his professus sum, quam ex actis, aliorum commentariis, variisque scriptis non editis, certa fama, vix magno labore erui, & longo rerum usu ac virorum, qui ante me negotia publica tractavere, familiaritate non solum apud nos, sed per alias provincias peregrinando mihi comparavi. Libere scripsi, procul amore & odio, quod mihi tamen pro gratia, quae seculi malignitas est, immerenti repensum est. Meliorem sortem apud vos opto & spero, & a te imprimis, quem aequitate summa candorem nostrum minime fucatam aestimaturum, & in iis, quae venia egebunt, excusaturum confido. Vale & me amare perge. Lutetiae Parisiorum Kl. VIIbrib. MDCIIII.